monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 3 > csg456.18 > bnf10439.131 v > VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) > sectio 26 > sectio 28 > csg456.213 > sectio 11 > bnf17884.9 > sectio 25 > sectio 5 > ad Timotheum I, 3 > sectio 30 > Regum II, 18 > csg456.382 > Deuteronomium, 18 > csg456.91 > XXVI. PAULO VIEO STRENUO SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) > sectio 14 > sectio 11 > sectio 61 > sectio 34 > ad Hebraeos, 2 > XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XX. THOMATI ET PETRO V̅V̅· C̅C̅· ARCARIIS SENATOR P̅P̅O̅. (a 536) <<<     >>> XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

1 Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius sollicitudine custoditur.2 alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiva subreptio: nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de fide publica robustissime reparatur quicquid a privatis amittitur.3 Diligentior est in alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret et requisitus non potest negare quod is cuius interest se fatetur amisisse.4 armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito refugium omnium dicitur, ubi universorum securitas invenitur.5 ad paterna transit officia, si incorrupte sit veritas custodita.6 nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter partium nullum patitur propria utilitate fraudari.7 Et ideo tantae rei iugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari.8 vide quod tibi committitur antiqua fides et cotidiana diligentia.9 dirimis iurgantium litem: apud cunctos praesules de tua cura litigatur et tu potius iudicas, qui causarum vincla dissolvis.10 hoc honorabile decus, indisputabile testimonium: vox antiqua chartarum cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt: litigantes quamvis improbi coacti tamen oboediunt.11 et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari.12 Quocirca non habeas venale propositum.13 tinea documentorum est oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognoverint impedire.14 pascat te editio decora veritatis: facultas tua habeatur integritas.15 da potentibus quae olim facta sunt.16 translator esto, non conditor antiquorum gestorum.17 exemplar velut anulum ceris imprime, ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare.18 Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi quem scit potuisse corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile convincit, quem in una parte deceperit.19 ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te in cassum voluit deviare.20 publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus invenire possis offensam.
Cassiodorus HOME